habitavit autem Iacob in terra Chanaan
in qua peregrinatus est pater suus
et hae sunt generationes eius
Ioseph cum sedecim esset annorum
pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer
et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui
accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos
eo quod in senectute genuisset eum
fecitque ei tunicam polymitam
videntes autem fratres eius
quod a patre plus cunctis filiis amaretur
oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus
quae causa maioris odii seminarium fuit
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
putabam ligare nos manipulos in agro
et quasi consurgere manipulum meum et stare
vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
responderunt fratres eius
numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae
haec ergo causa somniorum atque sermonum
invidiae et odii fomitem ministravit
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait
vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
quod cum patri suo et fratribus rettulisset
increpavit eum pater et dixit
quid sibi vult hoc somnium quod vidisti
num ego et mater tua et fratres
adorabimus te super terram
invidebant igitur ei fratres sui
pater vero rem tacitus considerabat
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
dixit ad eum Israhel
fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos
quo respondente
praesto sum ait
vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et
pecora
et renuntia mihi quid agatur
missus de valle Hebron venit in Sychem
invenitque eum vir errantem in agro
et interrogavit quid quaereret
at ille respondit fratres meos quaero
indica mihi ubi pascant greges
dixitque ei vir recesserunt de loco isto
audivi autem eos dicentes eamus in Dothain
perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
qui cum vidissent eum procul
antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
et mutuo loquebantur ecce somniator venit
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem
dicemusque fera pessima devoravit eum
et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
audiens hoc Ruben
nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
non interficiamus animam eius
nec effundatis sanguinem
sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine
manusque vestras servate innoxias
hoc autem dicebat
volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
confestim igitur ut pervenit ad fratres
nudaverunt eum tunica talari et polymita
miseruntque in cisternam quae non habebat
aquam
et sedentes ut comederent panem
viderunt viatores Ismahelitas venire de
Galaad
et camelos eorum portare aromata et resinam et
stacten in Aegyptum
dixit ergo Iudas fratribus suis
quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum
et celaverimus sanguinem ipsius
melius est ut vendatur Ismahelitis
et manus nostrae non polluantur
frater enim et caro nostra est
adquieverunt fratres sermonibus eius
et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus
extrahentes eum de cisterna
vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis
qui duxerunt eum in Aegyptum
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
et scissis vestibus pergens ad fratres ait
puer non conparet et ego quo ibo
tulerunt autem tunicam eius
et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent
hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
quam cum agnovisset pater ait
tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
scissisque vestibus indutus est cilicio
lugens filium multo tempore
congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris
noluit consolationem recipere et ait
descendam ad filium meum lugens in infernum
et illo perseverante in fletu
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto
Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae