Iacob quoque abiit itinere quo coeperat
fueruntque ei obviam angeli Dei
quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec
et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra
misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum
in terram Seir regionis Edom
praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau
haec dicit frater tuus Iacob
apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem
habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas
mittoque nunc legationem ad dominum meum
ut inveniam gratiam in conspectu tuo
reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes
venimus ad Esau fratrem tuum
et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis
viris
timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat
greges quoque et oves et boves et camelos in duas
turmas
dicens
si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam
alia turma quae reliqua est salvabitur
dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac
Domine qui dixisti mihi
revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi
minor sum cunctis miserationibus et veritate
quam explesti servo tuo
in baculo meo transivi Iordanem istum
et nunc cum duabus turmis regredior
erue me de manu fratris mei de manu Esau
quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis
tu locutus es quod bene mihi faceres
et dilatares semen meum sicut harenam maris
quae prae multitudine numerari non potest
cumque dormisset ibi nocte illa
separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo
capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti
camelos fetas cum pullis suis triginta
vaccas quadraginta et tauros viginti
asinas viginti et pullos earum decem
et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges
dixitque pueris suis
antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem
et praecepit priori dicens
si obvium habueris Esau fratrem meum
et interrogaverit te cuius es et quo vadis
et cuius sunt ista quae sequeris
respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau
ipse quoque post nos venit
similiter mandata dedit secundo ac
tertio
et cunctis qui sequebantur greges dicens
hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum
et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur
dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt
et postea videbo
forsitan propitiabitur mihi
praecesserunt itaque munera ante eum
ipse vero mansit nocte illa in Castris
cumque mature surrexisset
tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis
et transivit vadum Iaboc
transductisque omnibus quae ad se pertinebant
remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane
qui cum videret quod eum superare non posset
tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit
dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora
respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi
ait ergo quod nomen est tibi
respondit Iacob
at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel
quoniam si contra Deum fortis fuisti
quanto magis contra homines praevalebis
interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine
respondit cur quaeris nomen meum
et benedixit ei in eodem loco
vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens
vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea
ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel
ipse vero claudicabat pede
quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum
qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem
eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit