sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus
qui dixit ad mulierem
cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
cui respondit mulier
de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
de fructu vero ligni quod est in medio paradisi
praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur
dixit autem serpens ad mulierem
nequaquam morte moriemini
scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo
aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum
et pulchrum oculis aspectuque delectabile
et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo
qui comedit et aperti sunt oculi amborum
cumque cognovissent esse se nudos
consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem
abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es
qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me
cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses
nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti
quae respondit serpens decepit me et comedi
et ait Dominus Deus ad serpentem
quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae
super pectus tuum gradieris
et terram comedes cunctis diebus vitae tuae
inimicitias ponam inter te et mulierem
et semen tuum et semen illius
ipsa conteret caput tuum
et tu insidiaberis calcaneo eius
mulieri quoque dixit
multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos
in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui
ad Adam vero dixit
quia audisti vocem uxoris tuae
et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes
maledicta terra in opere tuo
in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae
in sudore vultus tui vesceris pane
donec revertaris in terram de qua sumptus es
quia pulvis es et in pulverem reverteris
et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium
fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias
et induit eos et ait
ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum
nunc ergo ne forte mittat manum suam
et sumat etiam de ligno vitae
et comedat et vivat in aeternum
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis
ut operaretur terram de qua sumptus est
eiecitque Adam
et conlocavit ante paradisum voluptatis
cherubin et flammeum gladium atque versatilem
ad custodiendam viam ligni vitae