profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem
et vidit puteum in agro
tresque greges ovium accubantes iuxta eum
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide claudebatur
morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem
et refectis gregibus rursum super os putei ponerent
dixitque ad pastores fratres unde estis
qui responderunt de Haran
quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor
dixerunt novimus
sanusne est inquit
valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo
dixitque Iacob adhuc multum diei superest
nec est tempus ut reducantur ad caulas greges
date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite
qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur
et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges
adhuc loquebantur
et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui
nam gregem ipsa pascebat
quam cum vidisset Iacob
et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui
amovit lapidem quo puteus claudebatur
et adaquato grege osculatus est eam
elevataque voce flevit
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius
Rebeccae
at illa festinans nuntiavit patri suo
qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam
conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam
auditis autem causis itineris
respondit
os meum es et caro mea
et postquam expleti sunt dies mensis unius
dixit ei
num quia frater meus es gratis servies mihi
dic quid mercedis accipias
habebat vero filias duas
nomen maioris Lia
minor appellabatur Rahel
sed Lia lippis erat oculis
Rahel decora facie et venusto aspectu
quam diligens Iacob ait
serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis
respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri
mane apud me
servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis
et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine
dixitque ad Laban da mihi uxorem meam
quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam
qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias
et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum
dans ancillam filiae Zelpham nomine
ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus
facto mane vidit Liam
et dixit ad socerum
quid est quod facere voluisti
nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi
respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis
ut minores ante tradamus ad nuptias
imple ebdomadem dierum huius copulae
et hanc quoque dabo tibi
pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis
adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem
cui pater servam Balam dederat
tandemque potitus optatis nuptiis
amorem sequentis priori praetulit
serviens apud eum septem annis aliis
videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius
sorore sterili permanente
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens
vidit Dominus humilitatem meam
nunc amabit me vir meus
rursumque concepit et peperit filium et ait
quoniam audivit Dominus haberi me contemptui
dedit etiam istum mihi
vocavitque nomen illius Symeon
concepit tertio et genuit alium dixitque
nunc quoque copulabitur mihi maritus meus
eo quod pepererim illi tres filios
et idcirco appellavit nomen eius Levi
quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino
et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere