senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat
vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi
qui respondit adsum
cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
sume arma tua faretram et arcum et egredere foras
cumque venatu aliquid adprehenderis
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti
et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
quod cum audisset Rebecca
et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
dixit filio suo Iacob
audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
adfer mihi venationem tuam
et fac cibos ut comedam
et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos
ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
cui ille respondit
nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
si adtractaverit me pater meus et senserit
timeo ne putet sibi voluisse inludere
et inducat super me maledictionem pro benedictione
ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi
tantum audi vocem meam
et perge adferque quae dixi
abiit et adtulit deditque matri
paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
quibus inlatis dixit pater mi
et ille respondit audio quis tu es fili mi
dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus
feci sicut praecepisti mihi
surge sede et comede de venatione mea
ut benedicat mihi anima tua
rursum Isaac ad filium suum
quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi
qui respondit voluntatis Dei fuit
ut cito mihi occurreret quod volebam
dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi
et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac
vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
et non cognovit eum
quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant
benedicens ergo illi
ait tu es filius meus Esau
respondit ego sum
at ille offer inquit mihi cibos de venatione
tua fili mi
ut benedicat tibi anima mea
quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum
quo hausto
dixit ad eum
accede ad me et da mihi osculum fili mi
accessit et osculatus est eum
statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait
ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit
Dominus
det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae
abundantiam frumenti et vini
et serviant tibi populi et adorent te tribus
esto dominus fratrum tuorum
et incurventur ante te filii matris tuae
qui maledixerit tibi sit maledictus
et qui benedixerit benedictionibus repleatur
vix Isaac sermonem impleverat
et egresso Iacob foras venit Esau
coctosque de venatione cibos intulit patri dicens
surge pater mi et comede de venatione filii tui
ut benedicat mihi anima tua
dixitque illi Isaac quis enim es tu
qui respondit ego sum primogenitus filius tuus
Esau
expavit Isaac stupore vehementi
et ultra quam credi potest admirans ait
quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi
et comedi ex omnibus priusquam tu venires
benedixique ei et erit benedictus
auditis Esau sermonibus patris
inrugiit clamore magno et consternatus ait
benedic etiam mihi pater mi
qui ait venit germanus tuus fraudulenter
et accepit benedictionem tuam
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob
subplantavit enim me en altera vice
primogenita mea ante tulit
et nunc secundo subripuit benedictionem meam
rursumque ad patrem
numquid non reservasti ait et mihi benedictionem
respondit Isaac dominum tuum illum constitui
et omnes fratres eius servituti illius subiugavi
frumento et vino stabilivi eum
tibi post haec fili mi ultra quid faciam
cui Esau num unam inquit tantum benedictionem
habes pater
mihi quoque obsecro ut benedicas
cumque heiulatu magno fleret
motus Isaac dixit ad eum
in pinguedine terrae et in rore caeli desuper
erit benedictio tua
vives gladio et fratri tuo servies
tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis
oderat ergo semper Esau Iacob
pro benedictione qua benedixerat ei pater
dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei
ut occidam Iacob fratrem meum
nuntiata sunt haec Rebeccae
quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum
ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
nunc ergo fili audi vocem meam
et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
et cesset indignatio eius
obliviscaturque eorum quae fecisti in eum
postea mittam et adducam te inde huc
cur utroque orbabor filio in una die
dixit quoque Rebecca ad Isaac
taedet me vitae meae propter filias Heth
si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere