Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
Iexan quoque genuit Saba et Dadan
filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa
omnes hii filii Cetthurae
deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
filiis autem concubinarum largitus est munera
et separavit eos ab Isaac filio suo
dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
fuerunt autem dies vitae eius centum
septuaginta quinque anni
et deficiens mortuus est in senectute bona
provectaeque aetatis et plenus dierum
congregatusque est ad populum suum
et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici
quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione
Mambre
quem emerat a filiis Heth
ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius
qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
hae sunt generationes Ismahel filii Abraham
quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis
primogenitus Ismahelis Nabaioth
dein Cedar et Abdeel et Mabsam
Masma quoque et Duma et Massa
Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
isti sunt filii Ismahel
et haec nomina per castella et oppida eorum
duodecim principes tribuum suarum
anni vitae Ismahel centum
triginta septem
deficiens mortuus est et adpositus ad
populum suum
habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus
Assyrios
coram cunctis fratribus suis obiit
hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham
Abraham genuit Isaac
qui cum quadraginta esset annorum
duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de
Mesopotamiam sororem Laban
deprecatusque est Dominum pro uxore
sua eo quod esset sterilis
qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
sed conlidebantur in utero eius parvuli
quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere
perrexitque ut consuleret Dominum
qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt
et duo populi ex ventre tuo dividentur
populusque populum superabit et maior minori serviet
iam tempus pariendi venerat
et ecce gemini in utero repperti sunt
qui primus egressus est rufus erat
et totus in morem pellis hispidus
vocatumque est nomen eius Esau
protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu
et idcirco appellavit eum Iacob
sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola
Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur
et Rebecca diligebat Iacob
coxit autem Iacob pulmentum
ad quem cum venisset Esau de agro lassus
ait
da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum
quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
ait Iacob iura ergo mihi
iuravit Esau et vendidit primogenita
et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit
et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset