Haec sunt nomina filiorum Israhel
qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob
singuli cum domibus suis introierunt
Ruben Symeon Levi Iuda
Isachar Zabulon et Beniamin
Dan et Nepthalim Gad et Aser
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de
femore Iacob septuaginta
Ioseph autem in Aegypto erat
quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
ac roborati nimis impleverunt terram
surrexit interea rex novus super Aegyptum
qui ignorabat Ioseph
et ait ad populum suum
ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur
et si ingruerit contra nos bellum
addatur inimicis nostris
expugnatisque nobis egrediatur e terra
praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus
aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
quantoque opprimebant eos
tanto magis multiplicabantur et crescebant
oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum
operibus duris luti et lateris
omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum
quarum una vocabatur Sephra altera Phua
praecipiens eis
quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit
si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
timuerunt autem obsetrices Deum
et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti
sed conservabant mares
quibus ad se accersitis rex ait
quidnam est hoc quod facere voluistis
ut pueros servaretis
quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres
ipsae enim obsetricandi habent scientiam
et priusquam veniamus ad eas pariunt
bene ergo fecit Deus obsetricibus
et crevit populus confortatusque est nimis
et quia timuerant obsetrices Deum
aedificavit illis domos
praecepit autem Pharao omni populo suo dicens
quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite
quicquid feminei reservate