cumque conplesset Salomon fundens preces
ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas
et maiestas Domini implevit domum
nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini
eo quod implesset maiestas Domini templum Domini
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem
et gloriam Domini super domum
et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide
adoraverunt
et laudaverunt Dominum quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
mactavit igitur rex Salomon hostias
boum viginti duo milia arietum centum viginti milia
et dedicavit domum Dei rex et universus populus
sacerdotes autem stabant in officiis suis
et Levitae in organis carminum Domini
quae fecit David rex ad laudandum Dominum
quoniam in aeternum misericordia eius
hymnos David canentes per manus suas
porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum
quia altare aeneum quod fecerat
non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes
fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus
et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde
ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti
fecitque die octavo collectam
eo quod dedicasset altare septem diebus
et sollemnitatem celebrasset diebus septem
igitur in die vicesimo tertio mensis septimi
dimisit populos ad tabernacula sua
laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus
David et Salomoni et Israhel populo suo
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis
et omnia quae disposuerat in corde suo
ut faceret in domo Domini et in domo sua
et prosperatus est
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam
et elegi locum istum mihi in domum sacrificii
si clausero caelum et pluvia non fluxerit
et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram
et misero pestilentiam in populum meum
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum
deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam
et egerit paenitentiam a viis suis pessimis
et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum
et sanabo terram eorum
oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae
ad orationem eius qui in loco isto oraverit
elegi enim et sanctificavi locum istum
ut sit nomen meum ibi in sempiternum
et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus
et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi
et iustitias meas iudiciaque servaveris
suscitabo thronum regni tui
sicut pollicitus sum David patri tuo dicens
non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel
si autem aversi fueritis
et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis
et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos
evellam vos de terra mea quam dedi vobis
et domum hanc quam sanctificavi
nomini meo
proiciam a facie mea
et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus
et dicent stupentes
quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum
qui eduxit eos de terra Aegypti
et adprehenderunt deos alienos
et adoraverunt eos atque coluerunt
idcirco venerunt super eos universa haec mala