octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset
et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem
fecitque quod erat rectum in conspectu Domini
et ambulavit in viis David patris sui
non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer
coepit quaerere Deum patris sui David
et duodecimo anno postquam coeperat
mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis
simulacrisque et sculptilibus
destruxeruntque coram eo aras Baalim
et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt
lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit
et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant
fragmenta dispersit
ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum
mundavitque Iudam et Hierusalem
sed et in urbibus Manasse et Ephraim
et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit
cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta
cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel
reversus est Hierusalem
igitur anno octavodecimo regni sui
mundata iam terra et templo Domini
misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis
et Ioha filium Ioachaz a commentariis
ut instaurarent domum Domini Dei sui
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum
acceptamque ab eo pecuniam
quae inlata fuerat in domum Domini
et quam congregaverant Levitae ianitores
de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel
ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem
tradiderunt in manibus eorum
qui praeerant operariis in domo Domini
ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent
at illi dederunt eam artificibus et
cementariis
ut emerent lapides de lapidicinis
et ligna ad commissuras aedificii
et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda
qui fideliter cuncta faciebant
erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari
Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus
omnes Levitae scientes organis canere
super eos vero qui ad varios usus onera
portabant
erant scribae et magistri de Levitis ianitores
cumque efferrent pecuniam
quae inlata fuerat in templum Domini
repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per
manum Mosi
et ait ad Saphan scribam
librum legis inveni in domo Domini
et tradidit ei
at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens
omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce
conplentur
argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt
datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium
praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum
quem cum rege praesente recitasset
audissetque ille verba legis
scidit vestimenta sua
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha
Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens
ite et orate Dominum pro me
et pro reliquiis Israhel et Iuda
super universis sermonibus libri istius qui reppertus est
magnus enim furor Domini stillavit super nos
eo quod non custodierint patres nostri verba Domini
ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant
ad Holdan propheten
uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium
quae habitabat Hierusalem in secunda
et locuti sunt ei verba quae supra narravimus
at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
haec dicit Dominus
ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius
cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc
quem legerunt coram rege Iuda
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis
ut me ad iracundiam provocarent
in cunctis operibus manuum suarum
idcirco stillavit furor meus super locum istum
et non extinguetur
ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando
sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel
quoniam audisti verba voluminis
atque emollitum est cor tuum
et humiliatus es in conspectu Dei
super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem
reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me
ego quoque exaudivi te dicit Dominus
iam enim colligam te ad patres tuos
et infereris in sepulchrum tuum in
pace
nec videbunt oculi tui omne malum
quod ego inducturus sum super locum istum
et super habitatores eius
rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat
at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et
Hierusalem
ascendit domum Domini
unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem
sacerdotes et Levitae
et cunctus populus a minimo usque ad maximum
quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino
ut ambularet post eum
et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius
in toto corde suo et in tota anima sua
faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat
adiuravit quoque super hoc omnes
qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin
et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum
abstulit ergo Iosias cunctas abominationes
de universis regionibus filiorum Israhel
et fecit omnes qui residui erant in Israhel
servire Domino Deo suo
cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum