regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae
quae erant vallatae muris
praesidiaque disposuit in terra Iuda
et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
et fuit Dominus cum Iosaphat
quia ambulavit in viis David patris sui primis
et non speravit in Baalim
sed in Deo patris sui
et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
confirmavitque Dominus regnum in manu eius
et dedit omnis Iuda munera Iosaphat
factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
cumque sumpsisset cor eius audaciam
propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam
ut docerent in civitatibus Iuda
et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam
Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan
Adoniam et Tobiam et Tobadoniam
Levitas
et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
docebantque in Iuda habentes librum legis
Domini
et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum
quae erant per gyrum Iuda
nec audebant bellare contra Iosaphat
sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti
Arabes quoque adducebant pecora
arietum septem milia septingentos et hircos
totidem
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime
atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
et multa opera patravit in urbibus Iuda
viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum
in Iuda principes exercitus Ednas dux
et cum eo robustissimorum trecenta milia
post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino
et cum eo ducenta milia virorum fortium
hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada
et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
post istum etiam Iozabath
et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis
quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda