anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
tribus annis regnavit in Hierusalem
nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa
et erat bellum inter Abia et Hieroboam
cumque inisset Abia certamen
et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia
Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia
virorum
qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim
et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David
super Israhel in sempiternum
ipsi et filiis eius pactum salis
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David
et rebellavit contra dominum suum
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial
et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis
porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis
nunc ergo vos dicitis
quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David
habetisque grandem populi multitudinem
atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas
et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam
in tauro in bubus et in arietibus septem
fit sacerdos eorum qui non sunt dii
noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus
sacerdotesque ministrant Domino
de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere
et thymiama iuxta legis praecepta confectum
et proponuntur panes in mensa mundissima
estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius
ut accendantur semper ad vesperam
nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri
quem vos reliquistis
ergo in exercitu nostro dux Deus est
et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos
filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum
quia non vobis expedit
haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias
cumque ex adverso hostium staret
ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu
respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso
et post tergum
et clamavit ad Dominum
ac sacerdotes tubis canere coeperunt
omnesque viri Iuda vociferati sunt
et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam
et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda
fugeruntque filii Israhel Iudam
et tradidit eos Deus in manu eorum
percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna
et corruerunt vulnerati ex Israhel
quingenta milia virorum fortium
humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo
et vehementissime confortati filii Iuda
eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam
et cepit civitates eius
Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis
Ephron quoque et filias eius
nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia
quem percussit Dominus et mortuus est
igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim
procreavitque viginti duos
filios
et sedecim filias
reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius
scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo