venit autem Roboam in Hierusalem
et convocavit universam domum Iuda et Beniamin
in centum octoginta milibus electorum atque
bellantium
ut dimicaret contra Israhel
et converteret ad se regnum suum
factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda
et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
haec dicit Dominus non ascendetis
neque pugnabitis contra fratres vestros
revertatur unusquisque in domum suam
quia mea hoc gestum est voluntate
qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt
nec perrexerunt contra Hieroboam
habitavit autem Roboam in Hierusalem
et aedificavit civitates muratas in Iuda
extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
Bethsur quoque et Soccho et Odollam
nec non Geth et Maresa et Ziph
sed et Aduram et Lachis et Azecha
Saraa quoque et Ahilon et Hebron
quae erant in Iuda et Beniamin civitates
munitissimas
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes
ciborumque horrea hoc est olei et vini
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et
hastarum
firmavitque eas multa diligentia
et imperavit super Iudam et Beniamin
sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
relinquentes suburbana et possessiones suas
et transeuntes ad Iudam et Hierusalem
eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius
ne sacerdotio Domini fungerentur
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat
sed et de cunctis tribubus Israhel
quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel
venerunt Hierusalem
ad immolandas victimas Domino Deo patrum
suorum
et roboraverunt regnum Iuda
et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres
annos
ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David
Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom
quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom
super omnes uxores suas et concubinas
nam uxores decem et octo duxerat
concubinasque sexaginta
et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
constituit vero in capite Abiam filium Maacha
ducem super fratres suos
ipsum enim regem facere cogitabat
qui sapientior fuit et potentior super omnes
filios eius
et in cunctis finibus Iuda et Beniamin
et in universis civitatibus muratis
praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores