dixitque David haec est domus Dei
et hoc altare in holocaustum Israhel
et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel
et constituit ex eis latomos ad caedendos
lapides et poliendos
ut aedificaretur domus Dei
ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum
et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David
et aeris pondus innumerabile
ligna quoque cedrina non poterant aestimari
quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David
et dixit David
Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus
domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet
ut in cunctis regionibus nominetur
praeparabo ergo ei necessaria
et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
vocavitque Salomonem filium suum
et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit
ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei
sed factus est ad me sermo Domini dicens
multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti
non poteris aedificare domum nomini meo
tanto effuso sanguine coram me
filius qui nascetur tibi et erit vir
quietissimus
faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum
et ob hanc causam pacificus vocabitur
et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius
ipse aedificabit domum nomini meo
et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem
firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum
nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare
et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum
ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia
quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel
confortare viriliter age ne timeas neque paveas
ecce ego in paupertatula mea
praeparavi inpensas domus Domini
auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum
aeris vero et ferri non est pondus
vincitur enim numerus magnitudine
ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia
habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios
artificesque lignorum et omnium artium
ad faciendum opus prudentissimos
in auro et argento aere et ferro cuius non est
numerus
surge igitur et fac et erit Dominus tecum
praecepit quoque David cunctis principibus Israhel
ut adiuvarent Salomonem filium suum
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit
et dederit vobis requiem per circuitum
et tradiderit omnes inimicos in manu vestra
et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius
praebete igitur corda vestra et animas vestras
ut quaeratis Dominum Deum vestrum
et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo
ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata
in domum quae aedificatur nomini Domini