dilectus meus descendit in hortum suum
ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis
tuis
sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae
et adulescentularum non est numerus
una est columba mea perfecta mea
una est matris suae electa genetrici suae
viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt
reginae et concubinae et laudaverunt eam
quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol
terribilis ut acies ordinata
descendi ad hortum nucum
ut viderem poma convallis
ut inspicerem si floruisset vinea
et germinassent mala punica
nescivi anima mea conturbavit me
propter quadrigas Aminadab
revertere revertere Sulamitis
revertere revertere ut intueamur te