sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
immolavit victimas suas
miscuit vinum et proposuit mensam suam
misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
venite comedite panem meum
et bibite vinum quod miscui vobis
relinquite infantiam et vivite
et ambulate per vias prudentiae
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam
et qui arguit impium generat maculam sibi
noli arguere derisorem ne oderit te
argue sapientem et diliget te
da sapienti et addetur ei sapientia
doce iustum et festinabit accipere
principium sapientiae timor Domini
et scientia sanctorum prudentia
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
si sapiens fueris tibimet ipsi eris
si inlusor solus portabis malum
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
et ignoravit quod gigantes ibi sint
et in profundis inferni convivae eius