ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
quia rapinas meditatur mens eorum
et fraudes labia eorum loquuntur
sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
in doctrina replebuntur cellaria
universa substantia pretiosa et pulcherrima
vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
quia cum dispositione initur bellum
et erit salus ubi multa consilia sunt
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
qui cogitat malefacere stultus vocabitur
cogitatio stulti peccatum est
et abominatio hominum detractor
si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
erue eos qui ducuntur ad mortem
et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
si dixeris vires non suppetunt
qui inspector est cordis ipse intellegit
et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua
comede fili mi mel quia bonum est
et favum dulcissimum gutturi tuo
sic et doctrina sapientiae animae tuae
quam cum inveneris habebis in novissimis
et spes tua non peribit
ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti
neque vastes requiem eius
septies enim cadet iustus et resurget
impii autem corruent in malum
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas
et in ruina eius ne exultet cor tuum
ne forte videat Dominus et displiceat ei
et auferat ab eo iram suam
ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
quoniam non habent futurorum spem mali
et lucerna impiorum extinguetur
time Dominum fili mi et regem
et cum detractoribus non commiscearis
quoniam repente consurget perditio eorum
et ruinam utriusque quis novit
haec quoque sapientibus
Cognoscere personam in iudicio non est bonum
qui dicit impio iustus es
maledicent ei populi et detestabuntur eum
tribus
qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
labia deosculabitur qui recta verba respondet
praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum
ut postea aedifices domum tuam
ne sis testis frustra contra proximum tuum
nec lactes quemquam labiis tuis
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
reddam unicuique secundum opus suum
per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
et ecce totum repleverant urticae
operuerant superficiem eius spinae
et maceria lapidum destructa erat
quod cum vidissem posui in corde meo
et exemplo didici disciplinam
parum inquam dormies modicum dormitabis
pauxillum manus conseres ut
quiescas
et veniet quasi cursor egestas tua
et mendicitas quasi vir armatus