haec quoque locutus est Dominus ad Mosen
in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum
ut ipsi in oppidis maneant
et suburbana sint pecoribus ac iumentis
quae a muris civitatum forinsecus per circuitum
mille passuum spatio tendentur
contra orientem duo milia erunt cubiti
et contra meridiem similiter duo milia
ad mare quoque quod respicit occidentem eadem
mensura erit
et septentrionalis plaga aequali termino finietur
eruntque urbes in medio et foris suburbana
de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis
sex erunt in fugitivorum auxilia separata
ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem
exceptis his alia quadraginta duo oppida
id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum
Israhel
ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores
singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
ait Dominus ad Mosen
loquere filiis Israhel et dices ad eos
quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum
qui nolentes sanguinem fuderint
in quibus cum fuerit profugus
cognatus occisi eum non poterit occidere
donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis
ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
si quis ferro percusserit
et mortuus fuerit qui percussus est
reus erit homicidii et ipse morietur
si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
propinquus occisi homicidam interficiet
statim ut adprehenderit eum percutiet
si per odium quis hominem inpulerit
vel iecerit quippiam in eum per insidias
aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit
percussor homicidii reus erit
cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
quod si fortuito et absque odio
et inimicitiis
quicquam horum fecerit
et hoc audiente populo fuerit conprobatum
atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
liberabitur innocens de ultoris manu
et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
fuerit inventus
et percussus ab eo qui ultor est sanguinis
absque noxa erit qui eum occiderit
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
homicida sub testibus punietur
ad unius testimonium nullus condemnabitur
non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis
statim et ipse morietur
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas
reverti poterunt
ne polluatis terram habitationis vestrae
quae insontium cruore maculatur
nec aliter expiari potest
nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
atque ita emundabitur vestra possessio
me commorante vobiscum
ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel