hae sunt mansiones filiorum Israhel
qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca
quae Domini iussione mutabant
profecti igitur de Ramesse
mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase
filii Israhel in manu excelsa
videntibus cunctis Aegyptiis
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus
nam et in diis eorum exercuerat ultionem
castrametati sunt in Soccoth
et de Soccoth venerunt in Aetham
quae est in extremis finibus solitudinis
inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon
et castrametati sunt ante Magdolum
profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem
et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham
castrametati sunt in Mara
profectique de Mara venerunt in Helim
ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta
ibique castrametati sunt
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum
profectique de mari Rubro
castrametati sunt in deserto Sin
unde egressi venerunt in Dephca
profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
egressi de Alus Raphidim fixere
tentoria
ubi aqua populo defuit ad bibendum
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
sed et de solitudine Sinai egressi
venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
profectique de sepulchris Concupiscentiae
castrametati sunt in Aseroth
et de Aseroth venerunt in Rethma
profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
unde egressi venerunt in Lebna
et de Lebna castrametati sunt in Ressa
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
egressi de monte Sepher venerunt in Arada
inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
profectique de Maceloth venerunt in Thaath
de Thaath castrametati sunt in Thare
unde egressi fixerunt tentoria in Methca
et de Methca castrametati sunt in Esmona
profectique de Esmona venerunt in Moseroth
et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
egressique de Baneiacan venerunt in montem
Gadgad
unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
et de Hietebatha venerunt in Ebrona
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor
in extremis finibus terrae Edom
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente
Domino
et ibi mortuus est
anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto
mense quinto prima die mensis
cum esset annorum centum viginti trium
audivitque Chananeus rex Arad
qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan
venisse filios Israhel
et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
unde egressi venerunt in Phinon
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
egressi de Elmondeblathaim
venerunt ad montes Abarim contra Nabo
profectique de montibus Abarim
transierunt ad campestria Moab super
Iordanem contra Hiericho
ibique castrametati sunt
de Bethsimon usque ad Belsattim in
planioribus locis Moabitarum
ubi locutus est Dominus ad Mosen
praecipe filiis Israhel et dic ad eos
quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
disperdite cunctos habitatores regionis illius
confringite titulos et statuas comminuite
atque omnia excelsa vastate
mundantes terram et habitantes in ea
ego enim dedi vobis illam in possessionem
quam dividetis vobis sorte
pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem
singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas
per tribus et familias possessio dividetur
sin autem nolueritis interficere habitatores
terrae
qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis
et lanceae in lateribus
et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam