accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir
filii Manasse
qui fuit filius Ioseph
quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote
et cunctis principibus populi
ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
pater noster mortuus est in deserto
nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core
sed in peccato suo mortuus est
hic non habuit mares filios
cur tollitur nomen illius de familia sua
quia non habet filium
date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
qui dixit ad eum
iustam rem postulant filiae Salphaad
da eis possessionem inter cognatos patris sui
et ei in hereditate succedant
ad filios autem Israhel loqueris haec
homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam eius transibit hereditas
si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
quod si et fratres non fuerint
dabitis hereditatem fratribus patris eius
sin autem nec patruos habuerit
dabitur hereditas his qui ei proximi sunt
eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua
sicut praecepit Dominus Mosi
dixit quoque Dominus ad Mosen
ascende in montem istum Abarim
et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum
sicut ivit frater tuus Aaron
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione
multitudinis
nec sanctificare me voluistis coram ea super
aquas
hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
cui respondit Moses
provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis
hominem qui sit super multitudinem hanc
et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel
introducere
ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
dixitque Dominus ad eum
tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus
et pone manum tuam super eum
qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum
ad verbum eius egredietur et ingredietur
ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
fecit Moses ut praeceperat Dominus
cumque tulisset Iosue
statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
et inpositis capiti eius manibus
cuncta replicavit quae mandaverat Dominus