morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim
et fornicatus est populus cum filiabus Moab
quae vocaverunt eos ad sacrificia sua
at illi comederunt et adoraverunt deos earum
initiatusque est Israhel Beelphegor
et iratus Dominus
ait ad Mosen
tolle cunctos principes populi
et suspende eos contra solem in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israhel
dixitque Moses ad iudices Israhel
occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
et ecce unus de filiis Israhel
intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin
vidente Mose et omni turba filiorum Israhel
qui flebant ante fores tabernaculi
quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis
surrexit de medio multitudinis
et arrepto pugione
ingressus est post virum israhelitem in lupanar
et perfodit ambos simul
virum scilicet et mulierem in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israhel
et occisi sunt viginti quattuor milia homines
dixitque Dominus ad Mosen
Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis
avertit iram meam a filiis Israhel
quia zelo meo commotus est contra eos
ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis
mei
et erit tam ipsi quam semini illius
pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi
filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos
et decepere insidiis
per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam
quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor