veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo
et mansit populus in Cades
mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
cumque indigeret aqua populus
coierunt adversum Mosen et Aaron
et versi in seditionem dixerunt
utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem
ut et nos et nostra iumenta moriantur
quare nos fecistis ascendere de Aegypto
et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest
qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata
insuper et aquam non habet ad bibendum
ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis
corruerunt proni in terram
et apparuit gloria Domini super eos
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus
et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas
cumque eduxeris aquam de petra
bibet omnis multitudo et iumenta eius
tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini
sicut praeceperat ei
congregata multitudine ante petram dixitque eis
audite rebelles et increduli
num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem
egressae sunt aquae largissimae
ita ut et populus biberet et iumenta
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel
non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
haec est aqua Contradictionis
ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum
et sanctificatus est in eis
misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent
haec mandat frater tuus Israhel
nosti omnem laborem qui adprehendit nos
quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum
et habitaverimus ibi multo tempore
adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros
et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos
miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto
ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam
non ibimus per agros nec per vineas
non bibemus aquas de puteis tuis
sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes
donec transeamus terminos tuos
cui respondit Edom
non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam
et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra
dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas
tantum velociter transeamus
at ille respondit non transibis
statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
nec voluit adquiescere deprecanti
ut concederet transitum per fines suos
quam ob rem devertit ab eo Israhel
cumque castra movissent de Cades
venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom
ubi locutus est Dominus ad Mosen
pergat inquit Aaron ad populos suos
non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel
eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
cumque nudaveris patrem veste sua
indues ea Eleazarum filium eius
et Aaron colligetur et morietur ibi
fecit Moses ut praeceperat Dominus
et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
cumque Aaron spoliasset vestibus suis
induit eis Eleazarum filium eius
illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
omnis autem multitudo videns occubuisse
Aaron
flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas