dixit quoque Dominus ad Mosen
loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis
ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum
nisi tantum in consanguineis ac propinquis
id est super matre et patre et filio ac
filia
fratre quoque
et sorore virgine quae non est nupta viro
sed nec in principe populi sui contaminabitur
non radent caput nec barbam
neque in carnibus suis facient incisuras
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius
incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem
nec eam quae repudiata est a marito
quia consecratus est Deo suo
et panes propositionis offert
sit ergo sanctus
quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro
et violaverit nomen patris sui
flammis exuretur
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos
super cuius caput fusum est unctionis oleum
et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt
vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino
super patre quoque suo et matre non contaminabitur
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
virginem ducet uxorem
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem
non accipiet
sed puellam de populo suo
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae
quia ego Dominus qui sanctifico eum
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad Aaron
homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam
non offeret panes Deo suo
nec accedet ad ministerium eius
si caecus fuerit si claudus
si vel parvo vel grandi et torto naso
si fracto pede si manu
si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo
si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis
non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur
nec accedat ad altare
quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum
ego Dominus qui sanctifico eos
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad
omnem Israhel
cuncta quae sibi fuerant imperata