prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur
miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel
et requiescere eos faciet super humum suam
adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum
et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas
et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos
et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore
tuo
et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti
sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices
quomodo cessavit exactor quievit tributum
contrivit Dominus baculum impiorum
virgam dominantium
caedentem populos in indignatione
plaga insanabili subicientem in furore gentes
persequentem crudeliter
conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit
abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani
ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos
infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui
suscitavit tibi gigantas omnes principes
terrae
surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum
universi respondebunt et dicent tibi
et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es
detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum
subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes
quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris
corruisti in terram qui vulnerabas gentes
qui dicebas in corde tuo
in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum
sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis
ascendam super altitudinem nubium ero similis
Altissimo
verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci
qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient
numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna
qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit
vinctis eius non aperuit carcerem
omnes reges gentium universi dormierunt in gloria
vir in domo sua
tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis
pollutus et obvolutus
qui interfecti sunt gladio
et descenderunt ad fundamenta laci
quasi cadaver putridum
non habebis consortium
neque cum eis in sepultura
tu enim terram disperdisti
tu populum occidisti
non vocabitur in aeternum semen pessimorum
praeparate filios eius occisioni
in iniquitate patrum eorum
non consurgent nec hereditabunt terram
neque implebunt faciem orbis civitatum
et consurgam super eos dicit Dominus exercituum
et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem
ait Dominus
et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum
et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum
iuravit Dominus exercituum dicens
si non ut putavi ita erit
et quomodo mente tractavi
sic eveniet
ut conteram Assyrium in terra mea
et in montibus meis conculcem eum
et auferetur ab eis iugum eius
et onus illius ab umero eorum tolletur
hoc consilium quod cogitavi super omnem terram
et haec est manus extenta super universas gentes
Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare
et manus eius extenta et quis avertet eam
in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud
ne laeteris Philisthea omnis tu
quoniam comminuta est virga percussoris tui
de radice enim colubri egredietur regulus
et semen eius absorbens volucrem
et pascentur primogeniti pauperum
et pauperes fiducialiter requiescent
et interire faciam in fame radicem tuam
et reliquias tuas interficiam
ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis
ab aquilone enim fumus venit
et non est qui effugiat agmen eius
et quid respondebitur nuntiis gentis
quia Dominus fundavit Sion
et in ipsa sperabunt pauperes populi eius