sapientia hominis lucet in vultu eius
et potentissimus faciem illius commutavit
ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo
quia omne quod voluerit faciet
et sermo illius potestate plenus est
nec dicere ei quisquam potest quare ita facis
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali
tempus et responsionem cor sapientis intellegit
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
quia ignorat praeterita
et ventura nullo scire potest nuntio
non est in hominis dicione prohibere
spiritum
nec habet potestatem in die mortis
nec sinitur quiescere ingruente bello
neque salvabit impietas impium
omnia haec consideravi
et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole
interdum dominatur homo homini in malum suum
vidi impios sepultos
qui etiam cum adviverent in loco
sancto erant
et laudabantur in civitate quasi iustorum operum
sed et hoc vanitas est
etenim quia non profertur cito contra malos sententia
absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
attamen ex eo quod peccator centies facit malum
et per patientiam sustentatur
ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum
qui verentur faciem eius
non sit bonum impio nec prolongentur dies eius
sed quasi umbra transeant
qui non timent faciem Dei
est et alia vanitas quae fit super terram
sunt iusti quibus multa proveniunt
quasi opera egerint impiorum
et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant
sed et hoc vanissimum iudico
laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole
nisi quod comederet et biberet atque gauderet
et hoc solum secum auferret de labore suo
in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole
et adposui cor meum ut scirem sapientiam
et intellegerem distentionem quae versatur in terra
est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non
capit
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem
eorum quae fiunt sub sole
et quanto plus laboraverit ad quaerendum
tanto minus inveniat
etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire