non habebunt sacerdotes et Levitae
et omnes qui de eadem tribu sunt
partem et hereditatem cum reliquo Israhel
quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum
Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis
hoc erit iudicium sacerdotum a populo
et ab his qui offerunt victimas
sive bovem sive ovem immolaverint
dabunt sacerdoti armum ac ventriculum
primitias frumenti vini et olei
et lanarum partem ex ovium tonsione
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis
ut stet et ministret nomini Domini
ipse et filii eius in sempiternum
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in
qua habitat
et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus
ministrabit in nomine Dei sui
sicut omnes fratres eius Levitae
qui stabunt eo tempore coram Domino
partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri
excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione
debetur
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
cave ne imitari velis abominationes illarum gentium
nec inveniatur in te
qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem
aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria
ne sit maleficus
ne incantator
ne pythones consulat ne
divinos
et quaerat a mortuis veritatem
omnia enim haec abominatur Dominus
et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo
perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo
gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt
tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es
prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me
suscitabit tibi Dominus Deus tuus
ipsum audies
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb
quando contio congregata est atque dixisti
ultra non audiam vocem Domini Dei mei
et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar
et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui
et ponam verba mea in ore eius
loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi
qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit
ego ultor existam
propheta autem qui arrogantia depravatus
voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret
aut ex nomine alienorum deorum interficietur
quod si tacita cogitatione responderis
quomodo possum intellegere verbum
quod non est locutus Dominus
hoc habebis signum
quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit
hoc Dominus non locutus est
sed per tumorem animi sui propheta confinxit
et idcirco non timebis eum