observa mensem novarum frugum et verni primum temporis
ut facias phase Domino Deo tuo
quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte
immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
non comedes in eo panem fermentatum
septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem
quoniam in pavore egressus es de Aegypto
ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto
omnibus diebus vitae tuae
non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus
et non manebit de carnibus eius
quod immolatum est vesperi in die primo mane
non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum
quas Dominus Deus tuus daturus est tibi
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
immolabis phase vesperi ad solis occasum
quando egressus es de Aegypto
et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
maneque consurgens vades in tabernacula tua
sex diebus comedes azyma
et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies
opus
septem ebdomadas numerabis tibi
ab ea die qua falcem in segetem miseris
et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo
oblationem spontaneam manus tuae
quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui
et epulaberis coram Domino Deo tuo
tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et
ancilla
et Levites qui est intra portas tuas
et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi
et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto
custodiesque ac facies quae praecepta sunt
sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies
quando collegeris de area et torculari fruges tuas
et epulaberis in festivitate tua
tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla
Levites quoque et advena et pupillus ac vidua
qui intra portas tuas sunt
septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis
in loco quem elegerit Dominus
benedicetque tibi Dominus Deus tuus
in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum
erisque in laetitia
tribus vicibus per annum
apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui
in loco quem elegerit
in sollemnitate azymorum
et in sollemnitate ebdomadarum
et in sollemnitate tabernaculorum
non apparebit ante Dominum vacuus
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit
iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei
iudices et magistros constitues
in omnibus portis tuis
quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas
ut iudicent populum iusto iudicio
nec in alteram partem declinent
non accipies personam nec munera
quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum
iuste quod iustum est persequeris
ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui
nec facies tibi atque constitues statuam
quae odit Dominus Deus tuus