filii estote Domini Dei vestri
non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo
et te elegit ut sis ei in populum peculiarem
de cunctis gentibus quae sunt super terram
ne comedatis quae inmunda sunt
hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
cervum capream bubalum
tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat
comedetis
de his autem quae ruminant et ungulam non findunt
haec comedere non debetis
camelum leporem choerogyllium
quia ruminant et non dividunt ungulam
inmunda erunt vobis
sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit
carnibus eorum non vescemini
et cadavera non tangetis
haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis
quae habent pinnulas et squamas comedite
quae absque pinnulis et squamis sunt
ne comedatis quia inmunda sunt
omnes aves mundas comedite
inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
et omne corvini generis
strutionem ac noctuam et larum
atque accipitrem iuxta genus suum
herodium et cycnum et ibin
ac mergulum
porphirionem et nycticoracem
onocrotalum et charadrium
singula in genere suo
upupam quoque et vespertilionem
et omne quod reptat et pinnulas habet
inmundum erit nec comedetur
omne quod mundum est comedite
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo
peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei
quia tu populus sanctus Domini Dei tui es
non coques hedum in lacte matris suae
decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis
quae nascuntur in terra per annos singulos
et comedes in conspectu Domini Dei tui
in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur
decimam frumenti tui et vini et olei
et primogenita de armentis et ovibus tuis
ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus
tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua
et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit
sive ex armentis sive ex ovibus
vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua
et comedes coram Domino Deo tuo
et epulaberis tu et domus tua
et Levita qui intra portas tuas est
cave ne derelinquas eum
quia non habet aliam partem in possessione tua
anno tertio separabis aliam decimam
ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore
et repones intra ianuas tuas
venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum
et peregrinus et pupillus ac vidua
qui intra portas tuas sunt
et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris