1oratio Mosi hominis Dei
Domine refugium tu factus es nobis
in generatione et generatione
2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis
a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3ne avertas hominem in humilitatem
et dixisti convertimini filii hominum
4quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat
vespere decidat induret et arescat
7quia defecimus in ira tua
et in furore tuo turbati sumus
8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo
saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9quoniam omnes dies nostri defecerunt
in ira tua defecimus
anni nostri sicut aranea meditabantur
10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni
si autem in potentatibus octoginta anni
et amplius eorum labor et dolor
quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11quis novit potestatem irae tuae
et prae timore tuo iram tuam
12dinumerare
dexteram tuam sic notam fac
et conpeditos corde in sapientia
13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14repleti sumus mane misericordia tua
et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus
nostris
15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti
annis quibus vidimus mala
16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios
eorum
17et sit splendor Domini Dei nostri super nos
et opera manuum nostrarum dirige super nos
※et opus manuum nostrarum dirige: