1in finem pro torcularibus Asaph
2Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
3sumite psalmum et date tympanum
psalterium iucundum cum cithara
4bucinate in neomenia tuba
in insigni die sollemnitatis nostrae
5quia praeceptum Israhel est
et iudicium Dei Iacob
6testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti
linguam quam non noverat audivit
7devertit ab oneribus dorsum eius
manus eius in cofino servierunt
8in tribulatione invocasti me et liberavi te
exaudivi te in abscondito tempestatis
probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
9audi populus meus et contestabor te
Israhel si audias me
10non erit in te deus recens
nec adorabis deum alienum
11ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti
dilata os tuum et implebo illud
12et non audivit populus meus vocem meam
et Israhel non intendit mihi
13et dimisi illos secundum desideria cordis eorum
ibunt in adinventionibus suis
14si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem
et super tribulantes eos misissem manum meam
16inimici Domini mentiti sunt ei
et erit tempus eorum in saeculo
17et cibavit illos ex adipe frumenti
et de petra melle saturavit illos