1psalmus Asaph
Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum
transierunt in affectum cordis
8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia
iniquitatem in excelso locuti sunt
9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
13÷et dixi: ergo sine causa iustificavi cor meum
et lavi inter innocentes manus meas
14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
16et existimabam cognoscere
hoc labor est ante me
17donec intrem in sanctuarium Dei
intellegam in novissimis eorum
18verumtamen propter dolos posuisti eis
deiecisti eos dum adlevarentur
19quomodo facti sunt in desolationem
subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
20velut somnium surgentium
Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
24tenuisti manum dexteram meam
et in voluntate tua deduxisti me
et cum gloria suscepisti me
25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei
et pars mea Deus in aeternum
27quia ecce qui elongant se a te peribunt
perdidisti omnem qui fornicatur abs te
28mihi autem adherere Deo bonum est
ponere in Domino Deo spem meam
ut adnuntiem omnes praedicationes tuas ÷in portis filiae Sion: