PSALMI IUXTA LXX 59
1in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 2cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
3Deus reppulisti nos et destruxisti nos
iratus es et misertus es nobis
4commovisti terram et turbasti eam
sana contritiones eius quia commota est
5ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
6dedisti metuentibus te significationem
ut fugiant a facie arcus diapsalma
ut liberentur dilecti tui
7salvum fac dextera tua et exaudi me
8Deus locutus est in sancto suo
laetabor et partibor Sicima
et convallem tabernaculorum metibor
9meus est Galaad et meus ÷est: Manasses
et Effraim fortitudo capitis mei
Iuda rex meus
10Moab olla spei meae
in Idumeam extendam calciamentum meum
mihi alienigenae subditi sunt
11quis deducet me in civitatem munitam
quis deducet me usque in Idumeam
12nonne tu Deus qui reppulisti nos
et non egredieris Deus in virtutibus nostris
13da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
14in Deo faciemus virtutem
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart