1in finem filiis Core ad intellectum
2Deus auribus nostris audivimus
patres nostri adnuntiaverunt nobis
opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3manus tua gentes disperdit et plantasti eos
adflixisti populos et expulisti eos
4nec enim in gladio suo possederunt terram
et brachium eorum non salvavit eos
sed dextera tua et brachium tuum
et inluminatio faciei tuae
quoniam conplacuisti in eis
5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
6in te inimicos nostros ventilabimus cornu
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
8salvasti enim nos de adfligentibus nos
et odientes nos confudisti
9in Deo laudabimur tota die
et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
10nunc autem reppulisti et confudisti nos
et non egredieris in virtutibus nostris
11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros
et qui oderunt nos diripiebant sibi
12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio
et non fuit multitudo in commutationibus nostris
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris
subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
15posuisti nos in similitudinem gentibus
commotionem capitis in populis
16tota die verecundia mea contra me est
et confusio faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te
et inique non egimus in testamento tuo
19et non recessit retrorsum cor nostrum
et declinasti semitas nostras a via tua
20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis
et cooperuit nos umbra mortis
21si obliti sumus nomen Dei nostri
et ÷si: expandimus manus nostras ad deum alienum
22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis
quoniam propter te mortificamur omni die
aestimati sumus sicut oves occisionis
23exsurge quare dormis Domine
exsurge ÷et: ne repellas in finem
24quare faciem tuam avertis
oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra
conglutinatus est in terra venter noster
26exsurge adiuva nos
et redime nos propter nomen tuum