1in finem David psalmus
2Domine probasti me et cognovisti me
tu cognovisti sessionem meam et surrectionem
meam
3intellexisti cogitationes meas de longe
semitam meam et funiculum meum investigasti
4et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
5ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua
tu formasti me et posuisti super me manum tuam
6mirabilis facta est scientia tua ex me
confortata est non potero ad eam
7quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
8si ascendero in caelum tu illic es
si descendero ad infernum ades
9si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
10etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
11et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me
et nox inluminatio in deliciis meis
12quia tenebrae non obscurabuntur a te
et nox sicut dies inluminabitur
sicut tenebrae eius ita et lumen eius
13quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
14confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es
mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
15non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto
et substantia mea in inferioribus terrae
16inperfectum meum viderunt oculi tui
et in libro tuo omnes scribentur
die formabuntur et nemo in eis
17mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus
nimis confirmati sunt
principatus eorum
18dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur
exsurrexi et adhuc sum tecum
19si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a
me
20quia dices in cogitatione
accipient in vanitate civitates tuas
21nonne qui oderunt te Domine oderam
et super inimicos tuos tabescebam
22perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
23proba me Deus et scito cor meum
interroga me et cognosce semitas meas
24et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna