PSALMI IUXTA LXX 121
1canticum graduum huic David
Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3Hierusalem quae aedificatur ut civitas
cuius participatio eius in id ipsum
4illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium
Israhel
ad confitendum nomini Domini
5quia illic sederunt sedes in iudicium
sedes super domum David
6rogate quae ad pacem sunt Hierusalem
et abundantia diligentibus te
7fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart