1alleluia
In exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
2facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius
3mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
4montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium
5quid est tibi mare quod fugisti
et tu Iordanis quia conversus es retrorsum
6montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium
7a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob
8qui convertit petram in stagna aquarum
et rupem in fontes aquarum
9non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
10super misericordia tua et veritate tua
nequando dicant gentes ubi est Deus eorum
11Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit
12simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum
13os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
14aures habent et non audient
nares habent et non odorabuntur
15manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt
non clamabunt in gutture suo
16similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis
17domus Israhel speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
18domus Aaron speravit in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
19qui timent Dominum speraverunt in Domino
adiutor eorum et protector eorum est
20Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis
benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron
21benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus
22adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros
23benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram
24caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum
25non mortui laudabunt te Domine
neque omnes qui descendunt in infernum
26sed nos qui vivimus benedicimus Domino
ex hoc nunc et usque in saeculum