1oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3non avertas faciem tuam a me
in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam
in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4quia defecerunt sicut fumus dies mei
et ossa mea sicut gremium aruerunt
5percussum est ut faenum et aruit cor meum
quia oblitus sum comedere panem meum
6a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7similis factus sum pelicano solitudinis
factus sum sicut nycticorax in domicilio
8vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9tota die exprobrabant mihi inimici mei
et qui laudabant me adversus me iurabant
10quia cinerem tamquam panem manducavi
et poculum meum cum fletu miscebam
11a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13tu autem Domine in aeternum permanes
et memoriale tuum in generationem et generationem
14tu exsurgens misereberis Sion
quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius
et terrae eius miserebuntur
16et timebunt gentes nomen Domini
et omnes reges terrae gloriam tuam
17quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18respexit in orationem humilium
et non sprevit precem eorum
19scribantur haec in generationem alteram
et populus qui creabitur laudabit Dominum
20quia prospexit de excelso sancto suo
Dominus de caelo in terram aspexit
21ut audiret gemitum conpeditorum
ut solvat filios interemptorum
22ut adnuntiet in Sion nomen Domini
et laudem suam in Hierusalem
23in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24respondit ei in via virtutis suae
paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25ne revoces me in dimidio dierum meorum
in generationem et generationem anni tui
26initio tu Domine terram fundasti
et opera manuum tuarum sunt caeli
27ipsi peribunt tu autem permanes
et omnes sicut vestimentum veterescent
et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29filii servorum tuorum habitabunt
et semen eorum in saeculum dirigetur