1magna enim sunt iudicia tua
et inenarrabilia verba tua
propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
2dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae
vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti
inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
3et dum putant se latere in obscuris peccatis
tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt
paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
4neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat
quoniam sonitus descendens perturbabat illos
et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
5et ignis quidem nulla vis poterat illis
lumen praebere
nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
6apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
et timore percussi illius quae non videbatur
faciei
aestimabant deteriora esse quae videbantur
7et magicae artis adpositi erant derisus
et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
8illi enim qui promittebant timores turbationes
expellere se ab anima languente
hi cum derisu pleni timore languebant
9nam et si nihil illos ex monstris perturbabat
transitu animalium et serpentium sibilatione commoti
tremebundi peribant
et aerem quem nulla ratione quis effugere
posset negantes se videre
10cum sit enim timida nequitia
dat testimonium condemnata
semper enim praesumit saeva conturbata
conscientia
11nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium
proditio cogitationis auxiliorum
12et dum ab intro minor est expectatio
maiorem putat scientiam eius causae
de qua tormentum praestat
13illi autem qui inpotentem vere noctem
et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem
eundem somnum dormientes
14aliquando monstrorum exagitabantur timore
aliquando animae deficiebant traductione
subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
15deinde si quicumque ex illis
decidisset
custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
16si enim rusticus quis erat aut pastor
aut agri laborum operarius
praeoccupatus esset
ineffugibilem sustinebat
necessitatem
17una enim catena tenebrarum omnes erant conligati
sive spiritus sibilans
aut inter spissos ramos avium sonus suavis
aut vis aquae decurrentis nimium
18aut sonus validus praecipitarum petrarum
aut ludentium animalium cursus invisus
aut mugientium valida bestiarum vox
aut resonans de altissimis montibus echo
deficientes faciebat illos prae
timore
19omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur
lumine
et non inpeditis operibus continebatur
20solis autem illis superposita erat gravis nox
imago tenebrarum quae superventura illis erat
ipsi ergo sibi erant graviores tenebris