1profectusque est Tobias
et canis secutus est eum
et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris
2et exivit ut lavaret pedes suos
et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum
3quem expavescens clamavit voce magna dicens
Domine invadet me
4et dixit ei angelus
adprehende brancia eius et trahe eum ad te
quod cum fecisset adtraxit eum in sicco
et palpitare coepit ante pedes eius
5tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem
et cor eius et fel eius et iecur repone tibi
sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter
6quod cum fecisset assavit carnes eius
et secum sustulerunt in via
cetera salierunt quae sufficerent eis
quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum
7tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei
obsecro te Azarias frater ut dicas mihi
quod remedium habebunt ista quae de pisce servare
iussisti
8respondensque dixit ei
cordis eius particulam si super carbones ponas
fumus eius extricat omne daemonium
sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos
10et dixit ei ubi vis
ut maneamus
11respondensque angelus ait
est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua
et hic habet filiam nomine Sarram
sed neque masculum neque feminam ullum
habet alium praeter eam
12tibi debetur omnis substantia eius
et oportet te eam accipere coniugem
13pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem
14tunc respondit Tobias et dixit
audio quia tradita est viris septem et mortui sunt
sed et haec audivi quia daemonium illos occidit
15timeo ergo ne forte mihi haec eveniant
et cum sim unicus parentibus meis
deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum
16tunc angelus Rafahel dixit ei
audi me et ostendam tibi
qui sunt quibus praevalere potest daemonium
17hii namque qui coniugium ita suscipiunt
ut Deum a se sua mente excludant
et suae libidini ita vacent
sicut equus et mulus in quibus non est intellectus
habet potestatem daemonium super eos
18tu autem cum acceperis eam
ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea
et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea
19ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium
20secunda vero nocte
in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris
21tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur
22transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini
amore filiorum magis quam libidinis ductus
ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris