1et venerat mensis septimus
filii autem Israhel erant in civitatibus suis
congregatusque est omnis populus quasi vir unus
ad plateam quae est ante portam Aquarum
et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi
quam praecepit Dominus Israheli
2adtulit ergo Ezras sacerdos legem
coram multitudine virorum et mulierum
cunctisque qui poterant intellegere
in die prima mensis septimi
3et legit in eo aperte
in platea quae erat ante portam Aquarum
de mane usque ad mediam diem
in conspectu virorum et mulierum et sapientium
et aures omnis populi erant erectae ad librum
4stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum
quem fecerat ad loquendum
et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria
et Helcia et Maasia ad dextram eius
et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum
et Asephdana Zaccharia et Mosollam
5et aperuit Ezras librum coram omni populo
super universum quippe populum eminebat
et cum aperuisset eum stetit omnis populus
6et benedixit Ezras Domino Deo magno
et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas
et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram
7porro Hiesue et Baani et Serebia
Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita
Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae
silentium faciebant in populo ad audiendam legem
populus autem stabat in gradu suo
8et legerunt in libro legis Dei
distincte et adposite ad intellegendum
et intellexerunt cum legeretur
9dixit autem Neemias ipse est Athersatha
et Ezras sacerdos scriba
et Levitae interpretantes universo populo
dies sanctificatus est Domino Deo nostro
nolite lugere et nolite flere
flebat enim omnis populus cum audiret verba legis
10et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum
et mittite partes ei qui non praeparavit
sibi
quia sanctus dies Domini est
et nolite contristari
gaudium enim Domini est fortitudo nostra
11Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes
tacete quia dies sanctus est et nolite dolere
12abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet
et mitteret partes et faceret laetitiam magnam
quia intellexerant verba quae docuerat eos
13et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi
sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam
ut interpretaretur eis verba legis
14et invenerunt scriptum in lege
praecepisse Dominum in manu Mosi
ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo
15et ut praedicent et divulgent vocem
in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes
egredimini in montem et adferte frondes olivae
et frondes ligni pulcherrimi
frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi
ut fiant tabernacula sicut scriptum est
16et egressus est populus
et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula
unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei
et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim
17fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate
tabernacula
et habitaverunt in tabernaculis
non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque
ad diem illum
et fuit laetitia magna nimis
18legit autem in libro legis Dei per dies singulos
a die primo usque ad diem novissimum
et fecerunt sollemnitatem septem diebus
et in die octavo collectum iuxta ritum