1nunc vastaberis filia latronis
obsidionem posuerunt super nos
in virga percutient maxillam iudicis Israhel
2et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda
ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel
et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis
3propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet
reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
4et stabit et pascet in fortitudine Domini
in sublimitate nominis Domini Dei sui
et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae
5et erit iste pax
Assyrius cum venerit in terram nostram
et quando calcaverit in domibus nostris
et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines
6et pascent terram Assur in gladio
et terram Nemrod in lanceis eius
et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram
et cum calcaverit in finibus nostris
7et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum
quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam
quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum
8et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum
quasi leo in iumentis silvarum
et quasi catulus leonis in gregibus pecorum
qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat
9exaltabitur manus tua super hostes tuos
et omnes inimici tui interibunt
10et erit in die illa dicit Dominus
auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
11et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas
et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te
12et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui
et non adorabis ultra opera manuum tuarum
13et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas
14et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus
quae non audierunt