1haec dicit Dominus christo meo Cyro
cuius adprehendi dexteram
ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam
et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur
2ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo
portas aereas conteram et vectes ferreos confringam
3et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum
ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel
4propter servum meum Iacob et Israhel electum meum
et vocavi te in nomine tuo
adsimilavi te et non cognovisti me
5ego Dominus et non est amplius extra me non est deus
accinxi te et non cognovisti me
6ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente
quoniam absque me non est
ego Dominus et non est alter
7formans lucem et creans tenebras
faciens pacem et creans malum
ego Dominus faciens omnia haec
8rorate caeli desuper et nubes pluant iustum
aperiatur terra et germinet salvatorem
et iustitia oriatur simul
ego Dominus creavi eum
9vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae
numquid dicet lutum figulo suo quid facis
et opus tuum absque manibus est
10vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis
11haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius
ventura interrogate me
super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi
12ego feci terram et hominem super eam creavi
ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi
13ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam
ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet
non in pretio neque in muneribus
dicit Dominus Deus exercituum
14haec dicit Dominus
labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes
ad te transibunt et tui erunt
post te ambulabunt vincti manicis pergent
et te adorabunt teque deprecabuntur
tantum in te est Deus et non est absque te deus
15vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator
16confusi sunt et erubuerunt omnes simul
abierunt in confusione fabricatores errorum
17Israhel salvatus est in Domino salute aeterna
non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi
18quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus
formans terram et faciens eam ipse plastes eius
non in vanum creavit eam
ut habitetur formavit eam
ego Dominus et non est alius
19non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso
non dixi semini Iacob frustra quaerite me
ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta
20congregamini et venite et accedite simul
qui salvati estis ex gentibus
nescierunt qui levant lignum sculpturae suae
et rogant deum non salvantem
21adnuntiate et venite et consiliamini simul
quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud
numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me
Deus iustus et salvans non est praeter me
22convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae
quia ego Deus et non est alius
23in memet ipso iuravi
egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur
quia mihi curvabunt omnia genu
et iurabit omnis lingua
24ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium
ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei
25in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel