1vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David
additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
2et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens
et erit mihi quasi Arihel
3et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo
et iaciam contra te aggerem
et munimenta ponam in obsidionem tuam
4humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum
et erit quasi pythonis de terra vox tua
et de humo eloquium tuum mussitabit
5et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te
et sicut favilla pertransiens
multitudo eorum qui contra te praevaluerunt
6eritque repente confestim
a Domino exercituum visitabitur in tonitru et
commotione terrae
et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis
7et erit sicut somnium visionis nocturnae
multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel
et omnes qui militaverunt et obsederunt
et praevaluerunt adversus eam
8et sicuti somniat esuriens et comedit
cum autem fuerit expertus vacua
est anima eius
et sicut somniat sitiens et bibit
et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit
et anima eius vacua est
sic erit multitudo omnium gentium
quae dimicaverunt contra montem Sion
9obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate
inebriamini et non a vino
movemini et non ebrietate
10quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis
claudet oculos vestros prophetas
et principes vestros qui vident visiones operiet
11et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati
quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum
et respondebit non possum signatus est enim
12et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege
et respondebit nescio litteras
13et dixit Dominus
eo quod adpropinquat populus iste ore suo
et labiis suis glorificat me
cor autem eius longe est a me
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis
14ideo ecce ego addam
ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo
peribit enim sapientia a sapientibus eius
et intellectus prudentium eius abscondetur
15vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium
quorum sunt in tenebris opera
et dicunt quis videt nos et quis novit nos
16perversa est haec vestra cogitatio
quasi lutum contra figulum cogitet
et dicat opus factori suo non fecisti me
et figmentum dicat fictori suo non intellegis
17nonne adhuc in modico et in brevi
convertetur Libanus in Chermel
et Chermel in saltum reputabitur
18et audient in die illa surdi verba libri
et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt
19et addent mites in Domino laetitiam
et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt
20quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor
et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem
21qui peccare faciebant homines in verbo
et arguentem in porta subplantabant
et declinaverunt frustra a iusto
22propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob
qui redemit Abraham
non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet
23sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui
sanctificantes nomen meum
et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt
24et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem