1onus vallis Visionis
quidnam tibi quoque est
quia ascendisti et tu omnis in tecta
2clamoris plena urbs frequens civitas exultans
interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello
3cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt
omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt
4propterea dixi recedite a me amare flebo
nolite incumbere ut consolemini me
super vastitate filiae populi mei
5dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum
Domino Deo exercituum in valle Visionis
scrutans murum et magnificus super montem
6et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis
et parietem nudavit clypeus
7et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum
et equites ponent sedes suas in porta
8et revelabitur operimentum Iudae
et videbis in die illa armamentarium domus saltus
9et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt
et congregastis aquas piscinae inferioris
10et domos Hierusalem numerastis
et destruxistis domos ad muniendum murum
11et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae
veteris
et non suspexistis ad eum qui fecerat eam
et operatorem eius de longe non vidistis
12et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa
ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum
sacci
13et ecce gaudium et laetitia
occidere vitulos et iugulare arietes
comedere carnes et bibere vinum
comedamus et bibamus cras enim moriemur
14et revelata est in auribus meis Domini
exercituum
si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini
dicit Dominus Deus exercituum
15haec dicit Dominus Deus exercituum
vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo
ad Sobnam praepositum templi
16quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum
excidisti in excelso memoriam
diligenter in petra tabernaculum tibi
17ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius
et quasi amictum sic sublevabit te
18coronans coronabit te tribulatione
quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam
ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae
ignominia domus Domini tui
19et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te
20et erit in die illa
vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
21et induam illum tunicam tuam
et cingulo tuo confortabo eum
et potestatem tuam dabo in manu eius
et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda
22et dabo clavem domus David super umerum eius
et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
23et figam illum paxillum in loco fideli
et erit in solium gloriae domui patris sui
24et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius
vasorum diversa genera omne vas parvulum
a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum
25in die illo dicit Dominus exercituum
auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli
et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo
quia Dominus locutus est