1In anno primo Cyri regis Persarum
ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
et transduxit vocem in universo regno suo etiam per
scripturam dicens
2haec dicit Cyrus rex Persarum
omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli
et ipse praecepit mihi
ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea
3quis est in vobis de universo populo eius
sit Deus illius cum ipso
ascendat Hierusalem quae est in Iudaea
et aedificet domum Domini Dei Israhel
ipse est Deus qui est in Hierusalem
4et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum viri de loco suo
argento et auro et substantia et pecoribus
excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem
5et surrexerunt principes patrum de Iuda et
Beniamin
et sacerdotes et Levitae
omnis cuius suscitavit Deus spiritum
ut ascenderent ad aedificandum templum Domini
quod erat in Hierusalem
6universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis
in substantia in iumentis in supellectili
exceptis his quae sponte obtulerunt
7rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
et posuerat ea in templo dei sui
8protulit autem ea Cyrus rex Persarum
per manum Mitridatis filii Gazabar
et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
9et hic est numerus eorum
fialae aureae triginta fialae argenteae mille
cultri viginti novem scyphi aurei triginta
10scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
11omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta
universa tulit Sasabassar
cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem