1die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman
adversarii Iudaeorum
et Mardocheus ingressus est ante faciem regis
confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus
2tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat
et tradidit Mardocheo
Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
3nec his contenta procidit ad pedes regis
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae
et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos
iuberet irritas fieri
4at ille ex more sceptrum aureum protendit manu
quo signum clementiae monstrabatur
illaque consurgens stetit ante eum
5et ait
si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius
et deprecatio mea non ei videtur esse contraria
obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae
insidiatoris et hostis Iudaeorum
quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat
corrigantur
6quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei
7responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo
domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci
qui ausus est manum in Iudaeos mittere
8scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis
nomine
signantes litteras anulo meo
haec enim consuetudo erat
ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur
et illius anulo signatae erant
nemo auderet contradicere
9accitisque scribis et librariis regis
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban
vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae
ut Mardocheus voluerat
ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices
qui centum viginti septem provinciis ab India usque
Aethiopiam praesidebant
provinciae atque provinciae populo et populo
iuxta linguas et litteras suas
et Iudaeis ut legere poterant et audire
10ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur
anulo illius obsignatae sunt
et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes
veteres litteras novis nuntiis praevenirent
11quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates
et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis
et omnes inimicos suos
cum coniugibus ac liberis et universis domibus
interficerent atque delerent
12et constituta est per omnes provincias una ultionis dies
id est tertiadecima mensis duodecimi adar
13summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis
qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret
paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis
14egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes
et edictum regis pependit in Susis
15Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens
fulgebat vestibus regiis
hyacinthinis videlicet et aerinis
coronam auream portans capite
et amictus pallio serico atque purpureo
omnisque civitas exultavit atque laetata est
16Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium
17apud omnes populos urbes atque provincias
quocumque regis iussa veniebant
mira exultatio epulae atque convivia et festus dies
in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat