1post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi
qui erat de stirpe Agag
et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
2cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur
flectebant genu et adorabant Aman
sic enim eis praeceperat imperator
solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum
3cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii
praesidebant
cur praeter ceteros non observas mandata regis
4cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia
dixerat enim eis se esse Iudaeum
5quod cum audisset Aman et experimento probasset
quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec
se adoraret
iratus est valde
6et pro nihilo duxit
in unum Mardocheum mittere manus suas
audierat enim quod esset gentis iudaeae
magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere
nationem
7mense primo cuius vocabulum est nisan
anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam
quae hebraice dicitur phur coram Aman
quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici
et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar
8dixitque Aman regi Asuero
est populus per omnes provincias regni tui dispersus
et a se mutuo separatus
novis utens legibus et caerimoniis
insuper et regis scita contemnens
et optime nosti quod non expediat regno tuo
ut insolescat per licentiam
9si tibi placet decerne ut pereat
et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae
10tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua
et dedit eum Aman filio Amadathi
de progenie Agag hosti Iudaeorum
11dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit
de populo age quod tibi placet
12vocatique sunt scribae regis mense primo nisan
tertiadecima die eius
et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis
et iudices provinciarum diversarumque gentium
ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum
ex nomine regis Asueri
et litterae ipsius signatae anulo
13missae sunt per cursores regis ad universas provincias
ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos
a puero usque ad senem parvulos et mulieres
uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar
et bona eorum diriperent
14summa autem epistularum haec fuit
ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem
15festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium
statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium
et cunctis qui in urbe erant flentibus