1omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem
sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei
et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
2sed omnia in futuro servantur incerta
eo quod universa aeque eveniant
iusto et impio bono et malo mundo et inmundo
immolanti victimas et sacrificia contemnenti
sicut bonus sic et peccator
ut periurus ita et ille qui verum deierat
3hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt
quia eadem cunctis eveniunt
unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu
in vita sua
et post haec ad inferos deducentur
4nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam
melior est canis vivens leone mortuo
5viventes enim sciunt se esse morituros
mortui vero nihil noverunt amplius
nec habent ultra mercedem
quia oblivioni tradita est memoria eorum
6amor quoque et odium et invidia simul perierunt
nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
7vade ergo et comede in laetitia panem tuum
et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
8omni tempore sint vestimenta tua candida
et oleum de capite tuo non deficiat
9perfruere vita cum uxore quam diligis
cunctis diebus vitae instabilitatis
tuae
qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae
haec est enim pars in vita
et in labore tuo quod laboras sub sole
10quodcumque potest manus tua facere instanter operare
quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia
erunt apud inferos quo tu properas
11verti me alio
vidique sub sole nec velocium esse cursum
nec fortium bellum nec sapientium panem
nec doctorum divitias nec artificum gratiam
sed tempus casumque in omnibus
12nescit homo finem suum
sed sicut pisces capiuntur hamo
et sicut aves conprehenduntur laqueo
sic capiuntur homines tempore malo
cum eis extemplo supervenerit
13hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi
maximam
14civitas parva et pauci in ea viri
venit contra eam rex magnus et vallavit eam
extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
15inventusque in ea vir pauper et sapiens
liberavit urbem per sapientiam suam
et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
16et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine
quomodo ergo sapientia pauperis contempta est
et verba eius non sunt audita
17verba sapientium audiuntur in silentio
plus quam clamor principis inter stultos
18melior est sapientia quam arma bellica
et qui in uno peccaverit multa bona perdet