1non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem
in quo est macula aut quippiam vitii
quia abominatio est Domini Dei tui
2cum repperti fuerint apud te intra unam
portarum tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi
vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei
tui
et transgrediantur pactum illius
3ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos
solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
4et hoc tibi fuerit nuntiatum
audiensque inquisieris diligenter
et verum esse reppereris
et abominatio facta est in Israhel
5educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam
perpetrarunt ad portas civitatis tuae
et lapidibus obruentur
6in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur
nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
7manus testium prima interficiet eum
et manus reliqui populi extrema mittetur
ut auferas malum de medio tui
8si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris
inter sanguinem et sanguinem causam et causam
lepram et non lepram
et iudicum intra portas tuas videris verba variari
surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
9veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem qui fuerit illo tempore
quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
10et facies quodcumque dixerint
qui praesunt loco quem elegerit Dominus
et docuerint te
11iuxta legem eius
sequeris sententiam eorum
nec declinabis ad dextram vel ad sinistram
12qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio
qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo
et decreto iudicis
morietur homo ille et auferes malum de Israhel
13cunctusque populus audiens timebit
ut nullus deinceps intumescat superbia
14cum ingressus fueris terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi
et possederis eam habitaverisque in illa
et dixeris constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes
15eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit
de numero fratrum tuorum
non poteris alterius gentis hominem regem facere
qui non sit frater tuus
16cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos
nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus
praesertim cum Dominus praeceperit vobis
ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
17non habebit uxores plurimas
quae inliciant animum
eius
neque argenti et auri inmensa pondera
18postquam autem sederit in solio regni sui
describet sibi deuteronomium legis huius in volumine
accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus
19et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae
ut discat timere Dominum Deum suum
et custodire verba et caerimonias eius
quae lege praecepta sunt
20nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos
neque declinet in partem dextram vel sinistram
ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel