1si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat
et praedixerit signum atque portentum
2et evenerit quod locutus est
et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras
et serviamus eis
3non audies verba prophetae illius aut somniatoris
quia temptat vos Dominus Deus vester
ut palam fiat utrum diligatis eum an non
in toto corde et in tota anima vestra
4Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete
mandata illius custodite et audite vocem eius
ipsi servietis et ipsi adherebitis
5propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur
quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro
qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis
ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus
et auferes malum de medio tui
6si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae
aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo
aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens
eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
7cunctarum in circuitu gentium
quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae
8non adquiescas ei nec audias
neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
9sed statim interficies
sit primum manus tua super eum
et post te omnis populus mittat manum
10lapidibus obrutus necabitur
quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo
qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
11ut omnis Israhel audiens timeat
et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
12si audieris in una urbium tuarum
quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
13egressi sunt filii Belial de medio tui
et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt
eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
14quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta
si inveneris certum esse quod dicitur
et abominationem hanc opere perpetratam
15statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam
omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
16quicquid etiam supellectilis fuerit
congregabis in medium platearum eius
et cum ipsa civitate succendes
ita ut universa consumas Domino Deo tuo
et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius
17et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua
ut avertatur Dominus ab ira furoris sui
et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
18quando audieris vocem Domini Dei tui
custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi
hodie
ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui