1haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis
in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi
ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris
2subvertite omnia loca
in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos
super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
3dissipate aras earum et confringite statuas
lucos igne conburite et idola comminuite
disperdite nomina eorum de locis illis
4non facietis ita Domino Deo vestro
5sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus
vestris
ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo
venietis
6et offeretis in illo loco holocausta et
victimas vestras
decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria
primogenita boum et ovium
7et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri
ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum
vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus
Deus vester
8non facietis ibi quae nos hic facimus hodie
singuli quod sibi rectum videtur
9neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem
quam Dominus Deus daturus est vobis
10transibitis Iordanem et habitabitis in terram
quam Dominus Deus vester daturus est vobis
ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum
et absque ullo timore habitetis
11in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo
illuc omnia quae praecipio conferetis
holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum
et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino
12ibi epulabimini coram Domino Deo vestro
vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae
atque Levites qui in vestris urbibus
commorantur
neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
13cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
14sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum
offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi
15sin autem comedere volueris
et te esus carnium delectarit
occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui
quam dedit tibi in urbibus tuis
sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile
sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet
sicut capream et cervum comedes
16absque esu dumtaxat sanguinis
quod super terram quasi aquam effundes
17non poteris comedere in oppidis tuis
decimam frumenti et vini et olei tui
primogenita armentorum et pecorum
et omnia quae voveris et sponte offerre volueris
et primitias manuum tuarum
18sed coram Domino Deo tuo comedes ea
in loco quem elegerit Dominus Deus tuus
tu et filius tuus ac filia
servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis
et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo
in cunctis ad quae extenderis manum tuam
19cave ne derelinquas Leviten omni tempore
quo versaris in terra
20quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos
sicut locutus est tibi
et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
21locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi
si procul fuerit
occides de armentis et pecoribus quae habueris
sicut praecepi tibi
et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
22sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis
et mundus et inmundus in commune vescentur
23hoc solum cave ne sanguinem comedas
sanguis enim eorum pro anima est
et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
24sed super terram fundes quasi aquam
25ut sit tibi bene et filiis tuis post te
cum feceris quod placet in conspectu Domini
26quae autem sanctificaveris et voveris Domino
tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
27et offeres oblationes tuas
carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui
sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse
vesceris
28observa et audi omnia quae ego praecipio tibi
ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum
cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
29quando disperderit Dominus Deus
tuus
ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas
et possederis eas atque habitaveris in terra earum
30cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae
et requiras caerimonias earum dicens
sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam
31non facies similiter Domino Deo tuo
omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis
offerentes filios et filias et conburentes igne
32quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino
nec addas quicquam nec minuas